Pope sets up new Institute for Marriage and Family Sciences

2017-09-19 Vatican Radio

(Vatican Radio) Pope Francis has set up a new Pontifical institute for the study of marriage and the family, replacing the organisation set up by his predecessor in 1981.

In a Motu Proprio, published on Tuesday, the Vatican announced that the John Paul II Pontifical Theological Institute for Marriage and Family Sciences is being established to carry forward the work of the two recent Synods of Bishops and the Apostolic Exhortation Amoris Laetitia.

New pastoral challenges

Noting the important work that has been carried out by the original institute, founded in the wake of the 1980 Synod on the Family, Pope Francis says the Synods of 2014 and 2015 have brought a renewed awareness of “the new pastoral challenges to which the Christian community is called to respond”.

Contemporary anthropological and cultural changes, the pope says, require “a diversified and analytical approach” which cannot be “limited to pastoral and missionary practices” of the past.

Complex realities of family life

Instead, he says, we must be able to interpret our faith in a context in which individuals are less supported than before as they deal with the complex realities of family life. Faithful to the teachings of Christ, the pope says, we must explore these “lights and shadows of family life” with realism, wisdom and love.

Like its predecessor, the new institute will continue to work as part of the Pontifical Lateran University. It will also be closely connected to the Holy See through the Congregation for Catholic Education, the Pontifical Academy for Life and the new Dicastery for Laity, Family and Life.

The institute, which comes into effect immediately, will offer students courses leading to a diploma, a license and a doctorate in marriage and family sciences.

Please find below the original Latin text of the new Motu Proprio

LITTERAE APOSTOLICAE MOTU PROPRIO DATAE SUMMA FAMILIAE CURA

Quibus Pontificium Institutum Theologicum pro Scientiis de Matrimonio et Familia Sancto Ioanni Paulo II dicatum constituitur FRANCISCUS

          Summa familiae cura sanctus Ioannes Paulus II animatus, post Coetum Synodi Episcoporum anno MCMLXXX de familia celebratum necnon Adhortatione Apostolica Familiaris consortio anno MCMLXXXI exarata, Constitutione apostolica Magnum Matrimonii Sacramentum iuridicam formam tribuit Pontificio Instituto Studiorum Matrimonii ac Familiae, apud Pontificiam Universitatem Lateranensem operanti. Ab illo tempore Institutum proficuum opus pervestigationis theologicae et formationis pastoralis tum in Sede praecipua Romae explevit tum in sedibus extra Urbem, adstantibus in omnibus continentibus.

          Recentius Ecclesia ulterius iter synodale effecit, in medium considerationis iterum matrimonium et familiam ponens, primum quidem in Coetu extraordinario Synodi Episcoporum anno MMXIV acto de “Provocationibus pastoralibus familiae in contextu evangelizationis”, et deinde in illo ordinario anno MMXV habito de “Vocatione et missione familiae in Ecclesia et in mundo”. Fructum istius intensi itineris constituit Adhortatio apostolica post-synodalis Amoris laetitia, die XIX mensis Martii anno MMXVI publici iuris facta.

          Hoc tempus synodale Ecclesiam adduxit ad renovatam Evangelii familiae conscientiam novarumque pastoralium provocationum quibus oportet christiana communitas respondeat. Praecipuum familiae locum in itineribus “conversionis pastoralis”[1] nostrarum communitatum nec non “commutationis missionalis Ecclesiae”[2] postulat ut – etiam in provincia formationis academicae – in consideratione de matrimonio familiaque numquam desint prospectus pastorales et sollicitudo de vulneribus humani generis. Si fructuosum altum studium theologiae pastoralis agi non potest neglecto peculiari aspectu ecclesiali familiae,[3] altera ex parte ipse sensus pastoralis Ecclesiae non parum curat pretiosum tributum cogitationis et investigationis quae perscrutantur admodum alte et accurate revelationis veritatem et  traditionis fidei sapientiam, ut aptius aetate nostra intellegantur. “Decretorium eventuro pro mundo Ecclesiaque est familiae bonum. […]  Salubre est certis rebus vacare, quandoquidem postulationes impulsionesque Spiritus in eventibus historiae animadvertuntur per quos Ecclesia altius perspicere valet inexhaustum mysterium matrimonii ac familiae”.[4]

          Mutatio anthropologica et culturalis, quae hodie omnes vitae provincias movet atque interpretationem postulat analyticam et multiplicem, nobis non consentit coërcere nos tantummodo operibus navitatis pastoralis et missionis quae formas et exempla temporis praeteriti referunt. Oportet interpretes simus conscii et ardentes  fidei sapientiae in rerum adiunctis in quibus singulae personae structuris socialibus minus quam praeterito tempore sustentantur, earum in affectuum et familiari vita. In claro proposito fidelitatis erga doctrinam Christi oportet igitur inspiciamus hodie familiam, cum intellectu amoris et cum sapienti rerum veritate, tota in eius varietate, in eius lucibus et umbris.[5]

Has ob rationes opportunum cogitavimus novam iuridicam rationem Instituto Ioannis Pauli II tribuere, ut “praevidens intuitio sancti Ioannis Pauli II, quae firmiter hanc academicam voluit institutionem, hodie adhuc melius agnosci et aestimari [possit] sua in fecunditate et actualitate”.[6] Deliberavimus igitur Pontificium Institutum Theologicum pro Scientiis de Matrimonio et Familia instituere, augentes eius rationem inquisitionis, tum quod pertinet ad novas provincias navitatis pastoralis et missionis ecclesialis, tum quod pertinet ad progressiones scientiarum humanarum et culturae anthropologicae in provincia tam praecipua pro vitae cultura.

Art. 1

        His Litteris Apostolicis motu proprio datis instituimus Pontificium Institutum Theologicum pro Scientiis de Matrimonio et Familia sancto Ioanni Paulo II dicatum, quod, cum Pontificia Universitate Lateranensi coniunctum, in locum subvenit Pontificii Instituti Ioannis Pauli II Studiorum Matrimonii ac Familiae, conditi per Constitutionem Apostolicam Magnum Matrimonii Sacramentum, quod idcirco exstinguitur. Attamen necesse est ut primigenia inspiratio, quae exstinctum Pontificium Institutum Studiorum Matrimonii ac Familiae genuerat, novi Instituti Theologici operis ampliorem campum usque fecundet, efficaciter contribuens quo Ecclesiae pastoralis missionis hodiernis necessitatibus plene respondeat.

Art. 2

        Novum Institutum Theologicum, inter institutiones pontificias, ad servitium missionis Ecclesiae universalis, erit centrum academicum ad quod est referendum in provincia scientiarum quae pertinent ad matrimonium et familiam necnon quoad argumenta coniuncta cum fundamentali foedere viri et mulieris pro generationis et creati cura.

Art. 3

        Peculiaris nexus novi Instituti Theologici cum ministerio et magisterio Sanctae Sedis deinde firmabitur peculiari relatione, quam illud statuet, in modis qui vicissim concordabuntur, cum Congregatione de Institutione Catholica, cum Dicasterio pro Laicis, Familia et Vita atque cum Pontificia Academia pro Vita.

Art. 4

        § 1. Pontificium Institutum Theologicum, ita renovatum, aptabit suas structuras instrumentaque necessaria disponet – cathedras, docentes, rationes, ministros administrationis – ad perficiendam missionem scientificam et ecclesialem sibi assignatam.

        § 2. Auctoritates academicae Instituti Theologici sunt Magnus Cancellarius, Praeses et Consilium Instituti.

        § 3. Institutum Theologicum pollet facultate conferendi iure proprio suis studentibus sequentes gradus: Doctoratum in Scientiis de Matrimonio et Familia; Licentiam in Scientiis de Matrimonio et Familia; Diploma in Scientiis de Matrimonio et Familia.

Art. 5

        Quae praesentis Litteris sunt statuta, pressius explicabuntur et definientur propriis Statutis, a Sancta Sede approbatis. Praesertim providebitur ut aptiores modi inveniantur qui cooperationi et comparationi faveant, in provincia didacticae et inquisitionis, inter auctoritates Instituti Theologici atque Pontificiae Universitatis Lateranensis.

Art. 6

        Donec nova Statuta approbentur, Institutum Theologicum pro tempore regetur normis hucusque vigentibus Statutorum Pontificii Instituti Ioannis Pauli II Studiorum  Matrimonii et Familiae, inclusis ibi structuratione in Sectiones et normis ad eandem pertinentibus, dummodo praesentibus Litteris non obsistant.

          Omnia quae his Litteris Apostolicis motu proprio datis consideravimus, iubemus ut cunctis suis in partibus observentur, contrariis rebus quibuslibet non obstantibus, etiamsi peculiari mentione dignis, atque statuimus ut promulgentur per publicationem in actis diurnis L’Osservatore Romano, die ipso promulgationis in vigorem intrando, proindeque Actis Apostolicae Sedis inserantur.

 Datum Romae, apud Sanctum Petrum, die VIII mensis Septembris, in Festo Nativitatis Beatae Mariae Virginis, anno Domini MMXVII, Pontificatus Nostri quinto.

                                         FRANCISCUS PP.

 [1] Cfr Adhort. ap. Evangelii gaudium, 26-32.

[2] Cfr ibid., cap. I.

[3] Cfr Conc. Oecum. Vat. II, Const. dogm. Lumen gentium, 11.

[4] Adhort. ap. post-synodalis Amoris laetitia, 31; cfr Ioannes Paulus II, Adhort. ap. post-synodalis Familiaris consortio, 4.

[5] Cfr Adhort. ap. post-synodalis Amoris laetitia, 32.

[6] Sermo ad communitatem academicam Pontificii Instituti  Studiorum Matrimonii et Familiae (27  Octobris 2016): L’Osservatore Romano, 28 Octobris 2016, p. 8.

(from Vatican Radio)