Pope Francis sends letter to special envoy to Jubilee of Lima in Peru

2017-08-19 Vatican Radio

(Vatican Radio)  Pope Francis has sent a letter to Cardinal Raúl Eduardo Vela Chiriboga, Archbishop Emeritus of Quito, Ecuador, whom he appointed as his special envoy at the concluding celebration of the Archdiocesan Jubilee of Lima in Peru.

The event takes place on 30 August 2017, on the occasion of the four-hundredth anniversary of the death of St. Rose of Lima.

The papal mission accompanying Cardinal Vela Chiriboga will be composed of:

- Don Alberto Jesús Maraví Petrozzi, spiritual director of the Conciliar Seminary of “Santo Toribio”;

- Don Jaime Jesús Calvo Zárate, chancellor of the Archdiocesan Curia and spiritual director of the Hermandad del Señor de Los Milagros de Las Nazarenas.

The full Latin text of the Pope's letter is below:

Venerabili Fratri Nostro

RADULFO EDUARDO S.R.E. Cardinali VELA CHIRIBOGA
Archiepiscopo Emerito Quitensi

Clarissima sancta Rosa de Lima, quae sicut lilium inter spinas (Ct 2,2) crevit, Domini amica facta est ab infantia, eo quod iam puellula Ipsi virginitatem suam vovit et virtutes colere coepit. Inde Beatissimae Virginis Mariae et sanctae Catharinae Senensis exemplo et intercessione concitata, plane vitam suam Deo obtulit, habitu Sororum Tertii Ordinis regularis Praedicatorum assumpto, paenitentiae ac orationi dedita atque zelo ardens peccatores et indigenas cunctos Christo in aeternum lucrifacere. Sed etiam omnis creationis amore inflammata, uti sancti Dominici spiritalis filia, animalia, flores, herbas cunctaque viventia ad Creatori laudem tribuendam saepe invitabat. Haud casu igitur ea caelestis Patrona utriusque Americae, Philippinarum et Indiarum occidentalium a Decessore Nostro Clemente X est declarata.

Cum autem proximo mense Augusto quadringentos elapsos annos recordabimur ab illa die iucundissima qua haec Sancta felix ad caelestes nuptias cum divino Sponso pervenit, Venerabilis Frater Noster Ioannes Aloisius S.R.E. Cardinalis Cipriani Thorne, Archiepiscopus Metropolita Limanus, Nos certiores fecit de Anno Iubilari, quo illius in feliciorem vitam transitus a Christifidelibus una cum Pastoribus Peruviae et Americae celebratur, simul postulans ut quidam Legatus Noster adforet qui huius fausti eventus exitum Nostra salutatione et benedictione iuvaret.

Permoti quidem petitione eiusdem sacri Pastoris, sed etiam Peruviani populi magni aestimantes fidem et devotionem erga sanctam Rosam ceterosque plurimos sanctos et beatos, qui ista in regione quinque per saecula Evangelium annuntiabant et copiosos fructus spiritales colligebant, decernimus Purpuratum Patrem illuc mittere, qui die XXX proximi mensis Augusti Archidioecesis Limanae Annum Iubilarem sollemniore ritu concludet. Ad te verum fidentes nunc recurrimus, Venerabilis Frater Noster, qui sexaginta annos sacerdotalis comples ministerii et quadraginta quinque per annos Episcopi digne fers onera, et Patronam hanc devotione prosequens et populum fidelem sincere diligens. His proinde Litteris te, benemeritum Praesulem, Nostrum Missum Extraordinarium ad memoratam celebrationem libenter destinamus.

Die igitur XXX mensis Augusti dictis liturgicis celebrationibus Nostro nomine praesidebis Nostramque benignam Pastoribus et Christifidelibus congrue significabis salutationem. Populum congregatum hortaberis ad ferventem erga sanctam Rosam de Lima devotionem, ut ipsa a Deo plurimas impetret gratias in bonum tum universae archidioecesis Limanae tum etiam aliorum hominum sive in Peruviae regionibus sive in toto terrarum orbe. Cuius patrocinium et Nostro summo Petrino ministerio exposcatis humiliter rogamus. Denique Benedictionem Nostram Apostolicam imo ex corde tibi imprimis, Venerabilis Frater Noster, faustam sexagesimam anniversariam presbyteralis ordinationis memoriam hodie laetanti animo celebranti, deinde dilectis Pastoribus ac filiis et filiabus illic congregatis omnibusque faustum hunc eventum participantibus amanter dilargimur.

Ex Aedibus Vaticanis, die XXVIII mensis Iulii, anno MMXVII, Pontificatus Nostri quinto.

FRANCISCUS

(from Vatican Radio)