Pope Francis sends letter to papal envoy at Oscar Romero centenary

2017-08-05 Vatican Radio

(Vatican Radio)  Pope Francis has sent a letter to his special envoy at the centenary of the birth of Blessed Oscar Romero, Cardinal Andrello Ricardo Ezzati of Santiago de Chile.

Cardinal Ezzati was chosen to represent Pope Francis at the centenary celebrations in San Salvador, El Salvador, which take place on 15 August.

He will be accompanied at the event by Msgr. Rafael Edgardo Urrutia Herrera, Chancellor of the Archdiocese of San Salvador, and Don Reinaldo Sorto Martìnez, parish priest of San José de la Montaña.

Click here to find out more about Blessed Romero.

Please find the full letter (in Latin) below:

Venerabili Fratri Nostro

RICHARDO S .R.E. Cardinali EZZATI ANDRELLO , S.D.B.

Archiepiscopo Metropolitae Sancti Iacobi in Chile

Centum mox anni complentur ab ortu beati Ansgarii Arnolfi Romero, episcopi et martyris, illustris pastoris et testis Evangelii, clari defensoris Ecclesiae et dignitatis hominis. Dilectae terrae Salvatoriae filius gentibus aetatis nostrae de salvifica opera Domini nostri Iesu Christi loquitur eiusque amore erga omnes, potissimum pauperes, derelictos et a societate segregatos. Tum in sacerdotali tum in episcopali navitate singularem progressionem spiritalem ostendit atque iustitiam, reconciliationem et pacem propagavit.

Nos, qui ei beatorum honores decrevimus, laeto omnino animo notitiam accepimus Episcopos Salvatoriae simul cum clero fidelique populo in urbe Sancti Salvatoris in America die XV proximi mensis Augusti, in Assumptione videlicet Beatae Mariae Virginis, centesimam anniversariam memoriam ortus beati Ansgarii Arnolfi celebraturos esse, ad sibi suisque fidelibus divina dona per intercessionem huius martyris exposcendum. Fausta hac occasione data, sacri Pastores Salvatoriae in Conferentia mense Ianuario huius anni congregati humanissime Nosmet Ipsos invitaverunt ut sollemni huic celebrationi praeessemus. Grati omnino de invitatione, aliquem

tamen eminentem decrevimus Virum seligere, qui Nostras vices in dicta urbe gerat.

Ad Te quidem, Venerabilis Frater Noster, decurrimus, qui Metropolitanam Sedem Sancti Iacobi in Chile per Evangelii semitas diligenter ducis quique dignus Nobis videris ad id munus fructuose explendum. Te igitur hisce Litteris MISSUM EXTRAORDINARIUM NOSTRUM nominamus ad celebrationem centesimae anniversariae memoriae ortus beati Ansgarii Arnolfi Romero, episcopi et martyris, quae illo die in urbe Sancti Salvatoris in America sollemni modo agetur. De pondere vitae testimoniique beati loquens, omnes adstantes adhortaberis ut praecepta Domini servent, novis viribus novaque diligentia peculiarem dilectionem Christi Ecclesiae et Evangelii, Beata Maria Virgine intercedente, demonstrent atque (idei zelo in vita cotidiana ferveant, iustam et nobilem societatem aedificantes.

Rogamus Te etiam ut nomine Nostro omnes ibi congregatos salutes, Archiepiscopum praesertim Sancti Salvatoris in America ceterosque sacros Pastores, sacerdotes, religiosos viros ac mulieres, christifideles laicos, vicissim Nostram cum beati cultoribus necessitudinem significes.

Nos autem Te, Venerabilis Frater Noster, in tua missione implenda precibus comitabimur. Denique Benedictionem Nostram

Apostolicam libentes Tibi impertimur, signum Nostrae erga te benevolentiae et caelestium donorum pignus, quam omnibus celebrationis participibus velis transmittere; a cunctis vicissim preces expostulamus, ut pergrave Petrinum munus secundum divinam voluntatem diligenter adimpleamus.

Ex Aedibus Vaticanis, die XVIII mensis Iulii, anno MMXVII, Pontificatus Nostri quinto.

FRANCISCUS

(from Vatican Radio)